Titre d’article sur des méthode d’agri no1

flower-888401_1920
En résumé
Ex turba vero imae sortis et paupertinae in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli velariis umbraculorum theatralium latent, quae Campanam imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut pugnaciter aleis certant turpi sono fragosis naribus

Table des matières

Ex turba vero imae sortis et paupertinae in tabernis aliqui
pernoctant vinariis, non nulli velariis umbraculorum theatralium latent,
quae Campanam imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit
omnium primus; aut pugnaciter aleis certant turpi sono fragosis naribus
introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium
maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per
minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.

Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil
posset accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere
mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere
tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita
celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum
senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis,
populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam
alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos
pervenisse.

Inter quos Paulus eminebat notarius ortus in Hispania, glabro quidam
sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. is
in Brittanniam missus ut militares quosdam perduceret ausos conspirasse
Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus fluminis
modo fortunis conplurium sese repentinus infudit et ferebatur per
strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum adfligens et
quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando a
veritate longe discreta. unde admissum est facinus impium, quod
Constanti tempus nota inusserat sempiterna.

Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocen

Laisser un commentaire